Wednesday, February 22, 2017

Corona Divinae Misericordiae (Divine Mercy Chaplet in Latin)

If you are not familiar with the Chaplet of Divine Mercy, you may find an English version here

Consider praying the Chaplet at the 3:00 PM Holy Hour. I don't know if this follows any tradition of the Holy See. I like to use it because it breaks up the day and I wanted an afternoon prayer I liked. 
(The video may take a few moments to load.)




Pater Noster

Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in caelo et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo.

Ave Maria

Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Iesus. Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc, et in hora mortis nostrae. Amen.

Symbolum Apostolorum:

Credo in Deum Patrem omnipotentem, Creatorem caeli et terrae. Et in Iesum Christum, Filium eius unicum, Dominum nostrum, qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine, passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus, et sepultus, descendit ad inferos, tertia die resurrexit a mortuis, ascendit ad caelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis, inde venturus est iudicare vivos et mortuos. Credo in Spiritum Sanctum, sanctam Ecclesiam catholicam, sanctorum communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem, vitam aeternam. Amen.

Pater Aeterne  Eternal Father

Pater aeterne, offero tibi Corpus et Sanguinem, animam et divinitatem dilectissimi Filii Tui, Domini nostri, Iesu Christi, in propitiatione pro peccatis nostris et totius mundi.

Response

Pro dolorosa Eius passione, miserere nobis et totius mundi.


Sanctus Deus  Holy God

Sanctus Deus, Sanctus Fortis, Sanctus Immortalis, miserere nobis et totius mundi.

About

Followers