Thursday, January 5, 2017

Rosarium | Rosary Prayers

Rosary Prayers

I use this as a guide when I pray the Rosary with a video on YouTube


In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.

Creed

Credo in Deum Patrem omnipoténtem, Creatórem cæli et terræ. Et in Iesum Christum, Fílium eius únicum, Dóminum nostrum, qui concéptus est de Spíritu Sancto, natus ex María Vírgine, passus sub Póntio Piláto, crucifíxus, mórtuus, et sepúltus, descéndit ad ínfernos, tértia die resurréxit a mórtuis, ascéndit ad cælos, sedet ad déxteram Dei Patris omnipoténtis, inde ventúrus est iudicáre vivos et mórtuos. Credo in Spíritum Sanctum, sanctam Ecclésiam cathólicam, sanctórum communiónem, remissiónem peccatórum, carnis resurrectiónem, vitam ætérnam.

Our Father

Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur Nomen Tuum. Adveniat regnum Tuum, fiat voluntas Tua, sicut in caelo et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen.

Hail Mary

Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum; Benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui, Iesus. Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc et in hora mortis nostrae. Amen.

Glory Be

Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio, et nunc et'semper, et in saecula saeculorum. Amen.

O my Jesus

Oh mi Jesu, dimitte nobis debita nostra, libera nos ab igne inferni, conduc in caelum omnes animas, praesertim illas quae maxime indigent misericordia tua.

Hail Holy Queen

Salve, Regina, Mater misericordiae,
Vita, dulcedo, et spes nostra, salve.
Ad te clamamus exsules filii Hevae,
Ad te suspiramus, gementes et flentes
In hac lacrimarum valle.
Eia, ergo, advocata nostra, illos tuos
Misericordes oculos ad nos converte;
Et Iesum, benedictum fructum ventris tui,
Nobis post hoc exsilium ostende.
O clemens, O pia, O dulcis Virgo Maria.

Ora pro nobis, Sancta Dei Génetrix. Ut digni efficiámur promissionibus Christi. Amen.

Oremus: Deus, cujus Unigenitus per vitam, mortem, et resurrectionem suam nobis salutis aeternae comparavit: concede, quaesumus; ut, haec mysteria sacratissimo beatae Mariae Virginis Rosario recolentes, et imitemur quor continent, et quod promittunt assequamur. Per eumdum Christum Dominum nostrum. Amen.

Réquiem ætérnam dona ei (eis) Dómine; et lux perpétua lúceat ei (eis). Requiéscat (Requiéscant) in pace. Amen.

In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.

About

Followers